- MYSTERIA Romana
- MYSTERIA RomanaCiceroni in Ep. ad Atticum ter memorata, in sui explanatione dudum occupatos tenuêre summos Viros. In ult. l. 5. Quum scies, Romae intercalatum sit nec ne, velim ad me scribascertum, quô die Mysteria futura sint. Sic Ep. 1. l. 6. Faciesque me, inquem diem Romana incidant Mysteria, certiorem, et quomodo hiemaris. Cura ut valeas. Post Leuctricam pugnam die DCCL XV. Tandem l. 15. Ep. 25. De meo itinere variae sententiae, multi enim ad me, Ied tu incumbe quaeso ineam curam magna res est. An probus, si ad Kal. Ianuarias cogitamus? meus animus est aequus, sic tamen, ut si nihil offensionis sit. Et tu etiam scite, quô die olim piaclum: Mysteria scilicet. Ut ut sit res, casus consilium nostri itineris iudicabit. Dubitemus igitur, est enim hiberna navigatio odiosa eoque ex te quaesieram Mysteriorum diem. Simeo Bosius intelligit eum diem, quô Mundus patere dicebatur: quod ter in anno fiebat, postride Volcanalia, ante diem tertium Nonas Octobres et ante diem sextum Eidus Novembres. Ac de hiemalibus Mysteriis egisse Ciceronem declarant, ait, in postremo loco, quae mox ipse subicit de hiberna navigatione. Sed explicatio ea nec huic, nec prioribus locis quadrat. Quam ex l. 6. notavimus, scripta est VI. Kal. Martias, biennio post caedem Clodii. Non est enim alia pugna Leuctrica, quam Milonis et Clodiiad Bovillas: prior etiam anterius. Volcanalia autem incidunt in XII. Kal. Septembres. Nimia profecto ac incredibilis sollicitudo, Proconsulem mense Februario quaerere de die navigationis instituendae, mense Sextili vel Octobri vel Novembri: cogitaret potius de negotiis provincialibus, quae cumulo adhuc imminebant, aut de aestivis incipiendis, quam de die discessus. Deinde fateretur, ex sententia Bosii, se ad Kal. Ianuarias respicere, ut nullâ sit opus cautelâ in vitando die religioso istorum mensium. Adde, quod aperte indicat, ambiguum se esse de die, non ob religionem patentis Mundi, sed ob metum hibernae navigationis. Sed et cur adiciat, quo die olim piaclum? Nam religio Mundi patentis utique tempore etiamnum illo durabat, uti ex Festo et Macrobio l. 1. Saturn. c. 16. qui Varronis utitur testimoniô, patet. Denique, ratio nulla cur isti religiosi dies, praetor coeteros, in tanto numero festorum dierum dicantur Mysteria Romana. Bosio tamen facit secundas Diony s. Petavius, cum ait Romana Mysteria sacra quaedam occulta fuisse, quae tum celebrabantur, cum Mundus patere diceretur, ac tum fuisse nefas arbitratos, publice privatimque quidquam capessere, de Doctr. Temp. l. 2. c. 72 Ausonius Popma in prioribus locis intelligit Consualia, quae mense, inquit, Martiô magnâ celebritate peragebantur: idque eo magis, quia dies epistolaescriptae sit paulo ante Consualia III. Non. Martias Paulô et Marcellô Consulib. ad quem numerantur DCCLXV. dies a Clodii nece, III. Kal. Febr. alterô annô perpetratâ. Sed hîc iterum duplex hallucinatio. Primum quod Consualia ponit Martiô mense, quae Kalendarium Roman. Plutarchus, omnes in Sextilem conferunt; nisi Equitia cum Consualibus confudit. Deinde, falsum est, scriptam esse epistolam III. Non. Mart. et Clodium occisum III. Kal. Febr. Id enim factum XIII. Kal. Febr. teste Tulliô in Milon. adeoque data est Epistola VI. Kal. Mart. uti dictum. Quod cum ipse postea animadvertisset, Notis ad Vellei. ait, Liberalia intelligi, celebrari solita XVI. Kal. April. de iis quaesivisse Ciceronem, quia Quincto Ciceroni fratris filio togam puram illis dare constituerat. Ea recte κατ᾿ ἐξοκὴνMysteria Romana dici, quia Cicero eadem in realibi verbô utitur eôdem, et apud Virg. l. 1. Georg. v. 166. Mystica vannus Iacchi. Hîc quoque mendosum, constitutum Ciceroni eô die, de quo quaerit, quemque Mysteria Romana appellat, togam puram induere Quincto fuisse. Verba sunt: Quincto togam puram Liberalibus cogitabam dare: mandavit enim pater, easic observabo, quasi intercalatum non sit. Apparet, non ei fuisse ignoratum hunc diem: et cur roget de intercalatione eius causâ, quem sic se profitetur observaturum, quasi intercalatum non sit? Nec probant, quae allegat, ista Liberalia praeter coeteros festos die Mysteria nuncupata. Nam l. 2. de Nat. Deor. c. 24. accipitur vox generaliter pro quibusvis initiis sacrorum opertaneorum. Apud Virgilium non aliter, quam apud Tibul. l. 3. Eleg. 6. v. 1.Candide Liber ades, sic sit tibi mystica vitis.Et Stat. Theb. l. 8. v. ult.Nec prius astra subit, quam mystica lampas, et insonsilissos multa purgavit lumina lymphâ.Ita enim legendum, ubi vulgo inepte: Elisos. Oppianus, κατὰ παῖδα τὸ μυςτικὸν ὠρχήσαντο. Simplex descriptio est, vannus, cuius instar habetur in sacris Bacchi, qualis Baccho sacra est. Sic Lucretius l. 6. v. 153.Nec res ulla magis, quam Phoebi Delphica laurusTerribili sonitu flammâ crepitante crematur.At multo infelicior est correctio Popmae in l. 15. ad Attic. scribentis: quô die Olympia tum mysteria. Utdicat: Ego animô aequô et patiente sum, sive man cam in Italia, sive in Graciam proficiscar; modo tamen nihil in mansione mea vel profectione sit offensionis, de qua tu scite monuisti. Quaerenti enim mihi, quô die Mysteria futura essent, respondisti, illis diebus, quibus Olympia celebrantur. Unde incurrerem in vituperationem, me tam miserô Reip. statu ad Olympia profectum. Quaesieram autem ex te Mysteriorum diem, ne rediens e Graecia in ciderem in hibernam navigationem, quod fieret, si post Mysteria profectus fuissem. Verum, quô pactô sensus hic e verbis Ciceronis eruatur, vix apparet. Quod enim animô aequô se esse dieit Cicero, non refeerendum ad profectionem aut mansionem, seq ad dilationem diei, quô redire constituerat. Negat enim se festinare valde, propter exiguam spem de Republica, ideoque ait, susque deque habere, sive admoveatur paululum sive prolatetur ille dies. nec quid causae est, cum Romae ageret Atticus, cur quaereret ex eo Cicero, quô die Olympia Pisae, Athenis mysteria celebrarentur: quorum de diebus ex intercalatione Romana nulla ambiguitas. Ios. Scaliger Olympiadum diem ab Romanis intercalatum putat ob quadriennium solare: eô die aliqua Mysteria facta, ante quae nefas esset aliquid suscipere; ideo Olympiadum diem et Mysteria pro iisdem poni: idco vero Ciceronem itineri se accingere non ausum, quod omnis intercalationis dies religiosus, nefastus et in faustus haberetur, l. 2. de Emend. Temp. Atqui, si ad Kal. Ianuarias cogitat, quid opus Olympiorum diem vereri, quae non ante Solstitium celebrabantur. Vocabulum autem offensionis non posse ad religionem trahi apparet inde, quod eundem diem Kalendas Ianuarias et quem vis commodum destinathâc conditione, si tamen nihil sit offensionis: ipsis igitur Kal. Ianuariis offensionem, quam timet, obtingere sibi posse confitetur. Non igitur religion em illa significat, quae illô die eundi quo quis vellet nulla erat. Nec probare possunt Eruditi, quod Vir maximus in postremo loco scribit: A. D. Olympia; idque sic interpretatur: Si Cicero migrâsset Olympiadum die, quod is ἀνέκδημος sit et peregrinationi non idoneus, difficile fuisset ipsum effugere vituperationem populi religionem illi obicientis. Scilicet hic Superis tum labor, ea cura quietos sollicitabat, ut ex turbata et sur sum deorsum rursum prorsum mista ac reciprocata Rep. solus Augur Cicero servaret integram tantam religionem, iter suspen dens feriis Graeculis Olympiorum, ut Iudaeus Sabbatô. Necdum observatum, dixisse Latinos, ante Diem Olympia, si dies Olympia Romanis in Fastis fuit; necdum placet, ante diem Kalendas, pro Kalendis ipsis, etsi id a Viris doctis alicubi inculcatum. Omitto plura. Magalesia aut Cerealia cur interpretetur Lydiates, cum ipse nullam rationem edat, nec nobis agendum multis, cur ea intelligi non possint. nam quod l. 15. agnoscit Olympia, perinde ut coeteri, vitiosa lectione deceptus est. Sam. Petitus Miscellan l. 9. postremum locum ita concipit: Et tu etiam scito, quô die olim piaclum Mysteria. Ilicet, utut res sit, casus consilium itineris nostri iudicabit. Ita autem interpretatur: Priora duo Ioca antecedere emendationem anni Iulianam, ultimum eâ esse posteriorem. Nescisse Ciceronem, ante emendationeem Iulianam, an mensis Merkedonius esset inter calatus, an dies Merkedonii im minuti essent, et hocutrumque esset ei intercalare. Quaerere igitur, an in tercalatum sit exemptique aut eximendi dies Merkedonii mensis Quintilis et Septembris itemque Novembris: unde discat, in quem diem cadant Mysteria, quae, nisi dies Merkedonii eximerentur, inciderent semper in eundem et statum Novembris diem. At quia e Novembri dies essent eximendi, quod pro Pontificum arbitrio, non e periode lege, saepius fieret, quaerer illum, in quem diem incidant Mysteria, quasapud Plutarchum Marcello appellari ἀποῤῥήτους καὶ ἀθεάτους ἱερουργίας, five inferias Manibus Graeci et Graecae, Galli et Gallae, tumultu Gallicô in foro Boario defossorum. Quod autem emendatô iam annô querart eundem diem, factum ideo, quia post Caesaris caedem, antequam Augustus man um admoverit, non videatur a Pontisicibus anni modas religiose observatus. Contra quod Gronovius tantum dicit: Verum est, ante emendationem anni Iulianam scriptas priores, quippe Consulib. L. Paulô, Claudiô Marcellô; alteram quidem Idibus Februariis, alteram VI. Kal. Martias: unde clarum est non de diebus Merkedoniis, tam remotorum mensium, sed quia tum bissextilis fuit annus (quod confirmat ipse Vir doctissimus Diatr. seq.) de intercalatione, quae mense Februariôfiebat, quaesivisse. At vero illum diem, quô memoriâ celebrabatur, sacri, ut merito Livius appellat, minime Romani, dici praecipue Mysteria Romana cui fiet verisimile? Conicit igitur praefatus Gronovius, ubique Mysteria Romana appellari Sacra Bonae Deae, quae fiebant Kal. Maiis. Quia enim id Sacrum fiebat, pro salute Populi Romani caerimoniâ sanctissimâ, iure κατ᾿ ἐξοχὴν Mysteriorum vocabulô id honoravit, quod nomen apud Graecos proprium Eleusiniorum, veneerabilis etiam maxime sacri. Orat. de Haruspic. Resp. Desacris publicis, de ludis maximis, de Deorum Penatium, Vestaeque matris caerimoniis, de illo ipso sacrificio, quod fit pro salute Populi Romani quod post Romam conditam huius untus casti tutoris Religionum scelere violatum est. Et rursum, Etenim quod sacrisicium tam vetus est, quam hoc, quod a Regibus aequale huic Urbi accepimus. Quod autem tam occultum quam id, quod non solum curiosos oculos excludit, sed etiam errantes? quo non modo improbitas, sed ne impudentia quidem possit intrare? etc. quod fit per Virgines Vestales, fit pro Populo Romano, fit in ea demo, quae est in Imperio, fit incredibili cerimoniâ, fit Deae, cuius ne nomen quidem Viros scirefas est. Denique ibidem inferius de Clodio: Deorum ignes, sollennes mensas, abditos ac penetrales focos, occulta et maribus non invisa solum, sed etiam inaudita sacra, inexpiabili scelere pervertit. Haec autem, ob incerta Fastorum, locô suô mota interdum fuisse, certissimum argumentum praebet Plutarchus in Cicer. ubi narrat, quô die Lentulus Sura et coeteri Catilinae populares in Senatu convicti erant, Consulem Ciceronem deductum in aedes vicinas suis: has enim tenuisse mulieres, quae sacris Bonae Deae operabantur; consirmatumque Ciceronem anxium et sollicitum ostentô flammae subito ex cinere et deustis corticibus, igne iam sopitô, emicantis. Is dies erat ante diem pridie Non. Decembr. Haec igitur intelligi Mysteria praecipue firmat postremus locus, quandoquidem in duobus prioribus causam rogandi de isto die ignoramus. In quo capitalis error nonnullorum, quod de discessus acceperunt die, quae de futuri reditus consilio iam ante excessum ex Italia Cicero pronuntiat. Hôc solô revictô illorum explicationes unô impulsu cvertuntur. Scripta haec Epistola est annô Urb. Cond. IOCCX. eô tempore, quô post necem Caesaris perterrefactus Antonii actionibus abesse longe a Rep. decreverat, et evitare tot oculorum τηκεδόνας; in eumque finem, ut ait Plut. festinavit cum Dolabella Legatus in Syriam navigare. Acceperat igitur liberam legationem et potestatem eundi, manendi, quo, ubi vellet, in quin quennium; ut ipse scribit l. 15. Ep. 11. De discessu non hîc agi docet Epistola sequens 26. ubi narrat, se itinera sic composuisse, ut Nonis Quintilibus Puteolis esset, unde erat conscendendum, sine ullo mutati consilii aut diei vestigio. Acceptâ hâc laxissimâ libertate, nec curationes a Proconsule mandandas metuens (unde Ep. 19. A Dolabella mandata habebo, quae mihi videbuntur, id est, nihil) deliberat cum Attico der reditu suo. Siad Kal. Ianuarias cogitamus, belle explicatur l. 16. Ep. 6. Scribis enim, in caelum ferri profectionem meam: sed ita, si ante Kal. Ianuarias redeam. Vide quoque Ep. prox. et Philipp. I. Cum Epistola sextal. 16. scriberetur, iam consulta et decreta res erat, diesque status condictus: secus cum primum illud, in Ep. 25. tum enim variabant etiam sententiae. Et quidem vellet redire Cicero ad Kal. Ianuar. si tamen aliqua melioris Reip. spes adfulgeret, h. e. sic tamen, ut nihil offensionis sit. Atticus inter dubitationem istam suaserat, ut vel Kal. Maiae terminus peregrinationis essent. Quod nec improbat Cicero, sed rurfus ita, ut acasu et tortuna Reip. consilii exitum suspendat. Idque eo magis, quia navigatio hiberna, tentanda utique si ad Kalendas Ian. Romae esse vellet, odiosa videretur. Significat que haud obscure, idem, quod Atticus voluerat, sibi quoque in mente fuisse: atque ideo Mysteriorum, quae in Kal. Maias incidebant, diem ex eo se quaesivisse. Haec oeconomia huius Epistolii est. Porro Atticus, non contentus Kalendas Maias appellare suô nomine, eleganter et iocose circumscripsitillas, in gratiam Ciceronis, que delectari sciebat inimici acerrimi victi et prostrati mentione. Clodii dico: adeo ut olim in die, quô Epistolas dederat, signando a pugna, ut ait, Leuctrica seu Boviliana, dies computaret. Suasit igitur, ut circiter eum diem esset praesto, quô die olim piaclum: i. e. quô dienefariô Clodii incestô sacra Bonae Deae violata essent, seu ipsis Romanis Mysteriis sive Kalendis Maiis. Quô iocô nihil scitius, nihil magis ad Tullii gustum. Quod autem Popma de Olympiis sententiam suam firmat, ex l. 16. Ep. 7. nihil ad rem. Refert enim ex ore Bruti: Selaetari; quod effugissem duas maximas vituper ationes, unam, quam itinere faciendo me intelligebam, suscipere, desperationis ac relictionis Reip. (euntes mecum vulgo querebantur quibus de meo celeri reditu [agnoscis constitutum fuisse] non probabam) alteram, de qua Brutus et qui una er ant (multi autem erant) laetabantur, quodeam vituper ationem effugissem, me existimari ad Olympia, hoc autem nihil turpius quovis Reip. tempore. Ubi alterum dictum Attici unius laudat Cicero, tamquam iucundum sibi: alterum Bruti et comitum abominatur et vituperationem maximam includere fatetur ac primus Attico significat. Adeo re non inspectâ, propter quarundam literarum affinitatem, collum huic loco torserunt, pro Olympiis in illum inducendis. Favent praecedentibus Excerpta Appiani, qui narrans idem piaculum Sacra Bonae Deae μυςτήρια appellat:Καὶ εἰς τὴν ὀικίαν τοὕ Γαίου παρελθεῖν οἷα γυναῖκα νυκτὸς, ὅτε μόναις γυναιξὶν ἐξῆν ἐισελθεῖν μυςτηρίων ἀγομένων, ubi allegat Valesius ex. l. 5. et 6. ad Attic. ac verbo Mysteria Romana, sacra Bonae Deae interpretatur. Vide Gronovium Observationum l. 4. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.